- CUTILIA
- CUTILIAagri Reatini lacus est, in quo sylvosa insula innatat, quae numquam die et nocte eôdem locô permanet. Eius aquae strumis medentur. Vitruvius, l. 8. c. 3. Est aquae frigidaegenus nitrosum, uti Pinnae Vestinae, Cutiliis, aliisque locis similibus, quod potionibus depurgat, per alvumque transiendo etiam strumarum minuit tumores. Idem tradit Plin. l. 31. c. 3. Imo et Strab l. 5. Sed is aquas eas esse dicit εν Κωτιοκολίαις: Verum certum est Κουτιλίαις rescribi oportere: Nam et sic Sotion vocat, de mirandis aquarum, ac Dio, l. 66. E Latinis etiam Cutilias nominant Vatro, de L. L. l. 4. Senec. Nat. Qu. l. 3. c. 25. Tranquillus in Vespasiano, c. 24. Macrob. l. 1. Saturnal. c. 7. quamquam non contenderim, si Κοτιλία malis, ut est apud Dionys. Halicarn. l. 1. Ant. uti et ibidem Κοτόλην legas, imo Cotyle quoque est apud Festum Pomp. Voss. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.